drikkeviser.dk
.:melodier
Gaudeamus igitur
Anledning
:: Julefrokost
:: Studenterfest
:: Herremiddag
:: Lige til øllet
:: Alle anledninger
Sprog
:: Dansk
:: Svensk
:: Engelsk
:: Irsk
:: Alle sprog...
Alkohol
:: Øl
:: Whisky
:: Snaps
:: Vin
:: Anden alkohol
:: Beruselse
|: Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus; :| Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem |: Nos habebit humus! :| |: Vita nostra brevis est, Brevi finietur, :| Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, |: Nemini parcetur. :| |: Ubi sunt qui ante Nos in mundo fuere? :| Vadite ad superos, Transite ad inferos, |: Hos si vis videre. :| |: Vivat academia, Vivant professores, :| Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet, |: Semper sint in flore! :| |: Vivant omnes virgines Faciles, formosae, :| Vivant et mulieres, Tenerae, amabiles, |: Bonae, laboriosae! :| |: Vivat et respublica Et qui illam regit, :| Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, |: Quae nos hic protegit! :| |: Pereat tristitia, Pereant osores, :| Pereat diabolus, Quivis antiburschius, |: Atque irrisores! :| |: Quis confluxus hodie Academicorum? :| E longinquo convenerunt, Protinusque successerunt |: In commune forum; :| |: Vivat nostra societas, Vivant studiosi :| Crescat una veritas, Floreat fraternitas, |: Patriae prosperitas. :| |: Alma Mater floreat, Quae nos educavit; :| Caros et commilitones, Dissitas in regiones |: Sparsos, congregavit; :|
Næste vise
Noter
Klassisk studentersang; et par af versene kan dateres tilbage til 1287, selvom denne version er efter C.W. Kindleben (1781).
Gaudeamus igitur er velegnet til følgende anledninger:
:: studenterfesten
:: historiske arrangementer
:: Toastmaster
© 1999 - 2009 www.drikkeviser.dk